- JULUS ANTONIUS
- JULUS ANTONIUSAntonii Triumviri fil. ad quem Horatii Oda 2. l. 4. Consul erat cum Paulo Fabio Maximo, ad quem eiusdem libri Oda prima. Huic Iulo cognomen Africanus. De eodem Seneca l. de brevitate vitae c. 5. Filia, et tot nobiles iuvenes, adulteriô velut sacramentô adacti, infractam aetatem (Augusti scilicet) territabant; postquam et iterum timenda cum Antonio mulier. Apparet enim hunc Iulum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum silia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater. Hunc iussu Augusti occisum prodidêre Dio, et Tacit. l. 4. Annal. c. 44. Velleius suâ manu cecidisse eum dat intelligi l. 2. c. 100. Praecessit autem iussus Augusti, quem ille exsecutus suâ manu. Lipsius ad Taciti Annalium l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.